monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 93, 3, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 3, 11.

1 Quod autem ad vos attinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato, verum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circumcellionum immanissimis gregibus non saevitis; sed nulla bestia, si neminem vulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet.
2 Saevire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror.
3 Ita enim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis.
4 Sed ponamus vos etiam nolle quod non valetis; ponamus vos evangelicam sententiam qua scriptum est, Si quis tibi voluerit tunicam tollere et iudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V. 40), sic intelligere, sic tenere, ut persequentibus vos non solum nulla iniuria, verum etiam nullo iure resistendum putetis; hunc certe intellectum Rogatus auctor vester, aut non habuit, aut non implevit, qui de nescio quibus rebus, ut dicitis vestris, acerrima perseverantia, etiam forensi disceptatione conflixit.
5 Cui si diceretur, Quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas iudicio publico defendit?
6 sicut tu in epistola tua posuisti, Quis unquam Apostolorum in causa fidei res alienas invasit?
7 nullum quidem in divinis Litteris huius facti reperiret exemplum; sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem, si veram Ecclesiam retineret, et non sub Ecclesiae verae nomine impudenter aliquid possideret.
Augustinus HOME