Augustinus, Epistolae, 93, 3, 10.
1 | Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandae sint, temperata severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur considerare quid et quare patiantur, et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. |
2 | Quis enim nostrum, quis vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum? |
3 | Et certe longe ibi poena severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. |
4 | De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. |
5 | Potest enim fortasse etiam de vobis dici quod ait Apostolus de Iudaeis: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. |
6 | Ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 2, 3). |
7 | Quid enim aliud et vos quam vestram iustitiam vultis constituere, quando non dicitis iustificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari? |
8 | In hac ergo apostolica sententia quam de Iudaeis protulit, hoc distatis a Iudaeis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. |
9 | Caeterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, exceptis duntaxat illis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suae perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. |
10 | Horum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat. |
11 | Sed quia non facile convinci possunt (in animo namque latet hoc malum), omnes tanquam a nobis minus alieni, leniori severitate coercemini. |
12 | Et hoc quidem, vel de omnibus haereticis, qui christianis Sacramentis imbuuntur, et a Christi veritate sive unitate dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerim. |