monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 3, 10.

Augustinus, Epistolae, 93, 3, 9.

1 Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiae.
2 Quis negat non inveniri?
3 Sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui iudicatis terram; servite Domino in timore.
4 Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
5 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius (Psal. II, 10, 11, 1, 2).
6 Verumtamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia.
7 Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et iustos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat.
8 Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum, decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, poenis debitis subiaceret (Dan. III, 96).
9 Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum iam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.
Augustinus HOME