monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 93, 2, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 2, 8.

1 Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur; nec adderet, propter iustitiam (Matth. V, 10).
2 Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5).
3 Aliquando ergo et qui eam patitur, iniustus est, et qui eam facit, iustus est.
4 Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per iniustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati, illi charitati.
5 Nam qui trucidat, non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet: ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem.
6 Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Prophetae.
7 Flagellaverunt Iudaei Christum, Iudaeos flagellavit et Christus.
8 Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanae.
9 In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?
Augustinus HOME