Augustinus, Epistolae, 93, 2, 7.
1 | Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando iam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo (Matth. XXVI, 52). |
2 | Legimus tamen non solum, quod caeciderunt Iudaei Paulum apostolum, verum etiam quod caeciderunt et Graeci pro Paulo apostolo Sosthenem Iudaeum (Act. XVI, 22, 23, et XVIII, 17): nonne similitudo facti quasi utrosque coniungit, et tamen eos causae dissimilitudo discernit? |
3 | Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): nempe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. II, 20): nempe et de Iuda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum (Ioan. XIII, 2). |
4 | Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Iudas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt, causa non una est ob quam fecerunt? |
5 | Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus: quid similius istis crucibus? |
6 | quid dissimilius istis pendentibus? |
7 | Traditus est Paulus includendus et colligandus (Act. XXI, 23, 24), sed quolibet custode carceris peior est utique satanas; cui tamen ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu (I Cor. V, 5). |
8 | Et hic quid dicimus? |
9 | Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. |
10 | Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. |
11 | Item cum ait idem Apostolus tradidisse se quosdam satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. 1, 20), malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse iudicavit? |