monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 93, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 93, 2, 6.

1 Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat?
2 Et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ea superbiam salubriter edomabat (Gen. XVI, 5).
3 Non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, pro spiritualibus et carnalibus figurentur.
4 Et cum legamus ancillam et filium eius a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc (Galat. IV, 29), ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur.
5 Quidquid ergo facit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinae, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi.
6 Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et poenis, sed causis utique discernendi sunt.
7 Pharao populum Dei duris laboribus atterebat (Exod. V, 9); Moyses eumdem populum impie agentem duris coercitionibus affligebat (Id., XXXII, 27): similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est.
8 Iezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas (III Reg. XVIII, 4, 40): puto quod diversa sint merita facientium, diversa passorum.
Augustinus HOME