monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 93, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 93, 2, 5.

1 Putas neminem debere cogi ad iustitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare (Luc. XIV, 23); cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna violentia Christi cogentis esse compulsum (Act. IX, 3-7): nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quae oculis carpitur.
2 Hanc ille coelesti prostratus voce subito amissam non recuperavit, nisi cum sanctae incorporaretur Ecclesiae.
3 Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Ioan. VI, 44), quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinae iracundiae timore convertunt; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare!
Augustinus HOME