monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 93, 2, 4.

1 Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus.
2 Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).
3 Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere.
4 Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat.
5 Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat.
6 Quis nos potest amplius amare, quam Deus?
7 Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat.
8 Fomentis lenibus quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adiungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos (Gen. XII, XXVI, XLII, et XLIII), populum contumacem poenis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat (II Cor. XII, 7-9).
9 Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc iustum est, et hoc praecipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 45).
10 Sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella eius in eos quos diligit, cogitemus.
Augustinus HOME