monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 93, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 1, 3.

1 At enim quibusdam ista non prosunt.
2 Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia?
3 Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam.
4 De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt (Ier. II, 30).
5 Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus.
6 Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur.
7 Rursus si docerentur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiae catholicae communionem transire, sed violentas perditorum hominum inimicitias formidare: quas quidem pro iustitia et pro aeterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda.
8 Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait: Non potes me modo sequi; sequeris autem postea (Ioan. XIII, 36).
9 Cum vero terrori utili doctrina salutaris adiungitur, ut non solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam malae consuetudinis vincula vis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute laetamur, benedicentium nobiscum, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terrae Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos.
Augustinus HOME