monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 93, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 93, 1, 2.

1 Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pacem et quietem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro malo redderemus.
2 Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum, currere videret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret?
3 Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset: sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset.
4 O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos iam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant!
5 qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quae tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur.
6 Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere: nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent?
7 Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosae consuetudinis interirent.
Augustinus HOME