monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 93, 1, 1.

1 Accepi epistolam, quam tuam esse mihi non incredibile visum est: attulit enim eam, quem catholicum christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri non auderet.
2 Sed etsi forte non sunt litterae tuae, ego ei qui scripsit rescribendum putavi.
3 Nunc me potius quietis esse avidum et petentem, quam tunc cum me adolescentem, vivo adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras.
4 Sed Donatistae nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile.
5 Nam de multorum iam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt, et a pristino errore se liberatos esse laetantur, ut eos cum magna gratulatione miremur.
6 Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro iustitia, sed pro perversitate et praesumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deum postea non invenirent nisi debitas poenas impiorum, qui eius tam lenem admonitionem, et paterna flagella contempserint: ac sic ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum praenuntiatum, etiam non visum super coelos esse minime dubitarent.
7 Numquidnam ego istorum saluti invidere debebam, ut collegas meos ab huiusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam caecitatem?
8 qui cum super coelos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen eius super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, dicens: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6).
Augustinus HOME