monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 92, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 92, 5.

1 Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Ioan. IV, 24).
2 Si adorare, quanto magis videre?
3 Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari?
4 Sed argute sibi videntur dicere, et quasi interrogando premere: Potuit Christus carni suae praestare ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit?
5 ut si non potuisse responderimus, omnipotentiae Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant.
6 Quanto iam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem.
7 Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus.
8 Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum eius potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint?
9 Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo.
10 Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunt, non etiam caeteris sensibus?
11 Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi?
12 et halitus erit, ut sentiri possit olfactu?
13 et liquor aliquis erit, ut possit et bibi?
14 et moles erit, ut possit et tangi?
15 Non, inquiunt.
16 Quid ergo?
17 an illud potest Deus, et hoc non potest?
18 Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae Dei?
19 si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident autem caeteris sensibus corporis Christi?
20 An quousque volunt, desipiunt?
21 Quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus!
Augustinus HOME