monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 92, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 92, 4.

1 Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros.
2 Vide quantum in peius profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas.
3 Antea dicebant, carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc iam istam possibilitatem etiam impiis donaverunt.
4 Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus?
5 Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Ioan. VIII, 44).
6 Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), intellige impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii.
7 Item cum legis, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); intellige inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in aenigmate.
8 Hoc autem utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, sive in illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est, facie ad faciem.
Augustinus HOME