monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 92, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 92, 3.

1 Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc poterit.
2 Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet, et maiore maiorem.
3 Non ita est Deus invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest (I Tim. VI, 16).
4 Per hoc enim videri ab homine non potest, per quod videt homo corpore corpora.
5 Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); et si mentibus piorum esset invisibilis, non diceretur, Videbimus eum sicuti est.
6 Nam perspice totam ipsam in Epistola Ioannis sententiam: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
7 Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2).
8 In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus.
9 Inde igitur videbimus, unde similes erimus.
10 Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo?
11 In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit illum (Col. III, 10).
12 Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in eius cognitione et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).
13 In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus accipere, consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem, et sit aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum eum videbimus facie ad faciem.
14 Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus terminatus, et caetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quae sunt spiritus Dei (Id., II, 14), fallacissimis vanitatibus luditur.
Augustinus HOME