Augustinus, Epistolae, 92, 2.
1 | Hic autem etsi coniux tuus, cuius abscessu vidua diceris, tibi notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. |
2 | Et unde hoc, cum tu eius corporalem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11): sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis (Id., IV, 5), tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. |
3 | Lux vero ipsa, qua illuminabuntur haec omnia quae modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? |
4 | Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Ioan. I, 5); sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. |
5 | Erit ergo tunc mens idonea quae illam lucem videat, quod nunc nondum est. |