monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 92, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 92, 1.

1 Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex eis consolationem habere plurimam possis.
2 Tu itaque videris quid exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui.
3 Consoletur autem te fides et spes tua, et ipsa charitas quae diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), cuius nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem desiderare noverimus.
4 Non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo; aut sic te contristari oportet, quemadmodum gentes quae spem non habent, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique chariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.
Augustinus HOME