Augustinus, Epistolae, 91, 10.
1 | Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus. |
2 | Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. |
3 | Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. |
4 | Unde pervides pro vivacitate mentis tuae, ad hoc esse nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut caeteros deterreamus eorum imitari perversitatem, aut caeteros optemus eorum imitari correctionem. |
5 | Damna quae illata sunt, vel tolerantur a Christianis, vel resarciuntur per Christianos. |
6 | Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. |
7 | Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere. |