monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 91, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 91, 9.

1 Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere.
2 Nam in parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui immiserunt.
3 Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem, nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt.
4 Demus etiam veniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et servis eius deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiae offendendos esse putaverunt.
5 Quid eos qui restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum?
6 Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum consulendo satagimus.
7 Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur.
8 Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt.
9 Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus.
10 Tertium vero, si Deus voluerit, tanquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet.
11 Si autem vel amplius voluerit, vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
Augustinus HOME