monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 91, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 91, 8.

1 Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne.
2 Contra recentissimas leges, calendis iuniis festo Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae.
3 Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est.
4 Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est.
5 Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus publica iura negata sunt.
6 Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus.
7 Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam.
8 Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel coepta desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.
Augustinus HOME