Augustinus, Epistolae, 91, 7.
1 | Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. |
2 | Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. |
3 | Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. |
4 | Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. |