monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 91, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 91, 5.

1 At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intelligenda atque interpretanda sapientibus.
2 Ita vero in templis populis congregatis recitari huiuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus.
3 Quaeso te, siccine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat?
4 Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iupiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur?
5 Haec mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
6 Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intelligat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tanquam immolatus intereat.
Augustinus HOME