monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 91, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 91, 4.

1 Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoti iuventutis.
2 Et revera Terentianus ille adolescens, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iovem potius quam Catonem?
3 Verum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus.
4 Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum virorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum.
Augustinus HOME