monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 91, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 91, 3.

1 Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis.
2 Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga coniugale vinculum fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est.
3 Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tanquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus, qui haec omnia, quibus animus numanus divinae societati ad inhabitandam aeternam coelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet aggredienda, verum etiam donat implenda.
4 Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et praedixit eversum iri, et praecepit everti.
5 Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.
Augustinus HOME