monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 91, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 91, 2.

1 Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te patriam posse acquirere, vel iam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus nunquam relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere.
2 De cuius quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile occurrat quemadmodum florere civitas debeat.
3 Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis: imo vero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit.
4 Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum?
5 O flores non plane fructuum, sed spinarum!
6 Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate, correctis moribus, an securis ausibus.
7 Compara ista, et vide utrum in patriae tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos.
Augustinus HOME