monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 91, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 91, 1.

1 Iam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriae charitate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus, imo etiam libens accipio.
2 Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi.
Augustinus HOME