monumenta.ch > Augustinus > 90
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XC . Augustino Nectarius paganus, agens ut suis civibus coloniae Calamensis condonentur quae expetendae erant ab ipsis poenae, non modo violati Caesaris edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia idolis fierent, sed etiam iniuriarum quibus ipsi, sacrorum suorum occasione, Christianos affecerant.

1 Domino insigni et merito suscipiendo fratri, AUGUSTINO episcopo, NECTARIUS. Quanta sit charitas patriae, quoniam nosti, praetereo.
2 Sola est enim quae parentum iure vincat affectum.
3 Cui si ullus esset consulendi modus aut finis bonis, digne iam ab eius muneribus meruimus excusari.
4 Sed quoniam crescit in dies singulos dilectio et gratia civitatis, quantumque aetas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem relinquere patriam cupit: idcirco gaudeo primum quod apud instructum disciplinis omnibus virum mihi hic est sermo institutus.
5 In Calamensi colonia multa sunt quae merito diligamus; vel quod in ea geniti sumus, vel quod eidem magna contulisse videmur officia.
6 Haec ergo, domine praestantissime et merito suscipiende, non levi populi sui erratu prolapsa est.
7 Quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiori censura.
8 Sed episcopum fas non est, nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis.
9 Quamobrem quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur.
10 Praesta hoc quod secundum naturam tuam pervides postulari.
11 De damnis facilis potest haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur.
12 Acceptior Deo vivas, domine insignis et merito suscipiende frater.
Augustinus HOME

bnf12205.17