monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 89, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 89, 7.

1 Denique non sicut putant, et sicut iactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint.
2 Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina.
3 Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent.
4 Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant.
5 Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc iam nostrum, sed Dei iudicium.
6 Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam iussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis praeferrentur.
7 Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur.
8 Neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intelligentia mentis instruitur.
Augustinus HOME