monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 89, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 89, 6.

1 Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint.
2 Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo.
3 Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans?
4 numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest?
5 Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica.
6 Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare.
7 Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur.
Augustinus HOME