Augustinus, Epistolae, 89, 5.
1 | Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine iusto datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Ioannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Ioan. I, 33). |
2 | Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5); sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat. |
3 | Proinde homo quilibet minister baptismi eius, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. |
4 | Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. |
5 | Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cuius crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat? |
6 | nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. |
7 | Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo iustus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo iustus sanctificat. |
8 | Quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse bapizat. |