monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 89, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 89, 4.

1 Sed haec humana iudicia deputentur, et circumveniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur.
2 Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis iudicibus potius quam victis litigatoribus credere?
3 Habent apud Deum illi iudices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset iudicare non potuit, eis potius qui iudicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit?
4 O magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit Deus (Gen. XXII, 18), et sicut promisit exhibuit!
5 quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, iudicibus magis quam accusatoribus credere voluistis.
6 Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit?
7 Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen iudicum vel reorum?
8 Iudicate qui cor habetis.
9 Haec est haeretica iustitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum.
10 Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex eius Christus agnoscitur.
11 Ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe iam cernimus.
Augustinus HOME