Augustinus, Epistolae, 89, 3.
1 | Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod maiores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. |
2 | In quo utique iudicio si vicissent, quid erat Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? |
3 | Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus eiusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur (neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus ventilarent. |
4 | Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini iudicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cuius auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale iudicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali iudicio ad illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. |
5 | Puto quod ipse diabolus, si auctoritate iudicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret. |