monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 89, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 89, 2.

1 Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa?
2 Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania laedere auderent.
3 Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere?
4 Et si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt?
5 Quanquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt.
Augustinus HOME