1 | Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent; quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui iam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt? |
2 | Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere? |