Augustinus, Epistolae, 88, 1.
1 | Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeviunt. |
2 | Qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. |
3 | Nunc vero, consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod scriptum est, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12); et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). |
4 | Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Maiorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum, tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum antiquum Constantinum. |
5 | Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua, aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Maiorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae obiiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inserimus. |