Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 12.
1 | Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. |
2 | Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. |
3 | Nolumus dicere: Damnate illos. |
4 | Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam potuistis ostendere traditores. |
5 | Ex his omnibus eligite quod volueritis. |
6 | Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse. |
7 | Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat. |