Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 11.
1 | Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. |
2 | Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimur nos audite. |
3 | Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. |
4 | Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, iustum existimantes ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo iudicio damnastis, quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per iudicum iussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. |
5 | Quae omnia Gestis iudicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis iudicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. |
6 | Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur (Gen. XXII, 18), schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per iudices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi recessistis. |