Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 10.
1 | Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. |
2 | Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum conventionem antea contempsistis. |
3 | Quanto melius enim hoc inter vos facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi iam datis contra vos legibus inservire? |
4 | Vestri enim collegae qui navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. |
5 | Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat iudex concedere, qui iam secundum leges, quae contra vos constitutae sunt, iudicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. |
6 | Quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit iudicare, quamvis iam olim dicta fuerit terminata? |
7 | Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt iam finita monstretur. |
8 | Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? |
9 | An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est (Matth. IV, 4); quod cum Paulo apostolo non solum Iudaei, sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt (Act. XVII, 18)? |
10 | an forte istae leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? |
11 | Ecce interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. |
12 | Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt? |