monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 88, p2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 9.

1 Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate; ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5).
2 Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem iam sicut regalem characterem tanquam desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus sancti charitati et Christi corpori sociamus.
3 Scriptum est enim, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); itemque scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
4 Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa iactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum iam patiantur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant.
5 Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur.
6 Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur: aliqui apprehensos iudicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt.
7 In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum.
Augustinus HOME