Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 8.
1 | Non solum autem non fecistis, sed peiora mala nobis vestri nunc faciunt. |
2 | Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. |
3 | Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. |
4 | Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. |
5 | Vos dicitis pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. |
6 | Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab armatis vestris compilando vastantur. |
7 | Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. |
8 | Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. |
9 | Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. |
10 | Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. |
11 | Occisos auferunt luci, non vivis auferunt lucem. |