monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 88, p2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 7.

1 Nec tamen de his iniuriis et persecutionibus quas Ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est episcopus noster.
2 Sed facto concilio placuit ut pacifice conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos collationem, et errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo laetaretur.
3 Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam.
4 Deinde cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispinus iudicatus haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit.
5 Cuius appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret?
6 nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est.
7 Ex concilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur.
8 Sed cum legati Romam venerunt, iam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt.
9 Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?
Augustinus HOME