Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 6.
1 | De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum iussionibus omnino conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et renovari coegissent. |
2 | Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et intulerunt eorum aedificiis incendia. |
3 | Presbyterum etiam quemdam quia propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. |
4 | Unde conventus municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset, nihil se dicturum amplius Gestis expressit. |
5 | Et hodie illi qui hoc fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et sicut potuerint persequentes. |