monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 88, p2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 5.

1 Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum iussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum hoc totum vos potius antea feceritis?
2 Si nihil debent in his causis imperatores iubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere non debet, quis urgebat maiores vestros causam Caeciliani ad Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem iam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori eius Felici alias apud eumdem imperatorem calumnias machinari?
3 Et nunc quid aliud quam ipsius maioris Constantini iudicium contra vestram partem vivit, quod maiores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali iudicio praetulerunt?
4 Si displicent imperialia iudicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda coegerunt?
5 Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt: scriptum est enim, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12).
6 Danielem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt: vicit innocentia eius illorum malitiam; illaesus inde levatus est; ipsi illuc missi perierunt.
7 Similiter maiores vestri Caecilianum et eius societatem regiae irae consumendam obiecerunt, cuius innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo foveam, ipse incidet in eam (Eccli. XXVII, 29).
Augustinus HOME