monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 88, p2, 5.

Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 4.

1 Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, eiusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse revocandam.
2 Etenim cum iam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium iuniorem, eiusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit.
3 Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit.
4 Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse.
5 Ita enim fiet ut omissis, sicut opertet, eiusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.
Augustinus HOME