Augustinus, Epistolae, 88, A. GGG. NNN. ANULINUS..., 3.
1 | Post hanc relationem ad se missam iussit Imperator venire partes ad episcopale iudicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens iudicatus sit, indicant Gesta ecclesiastica. |
2 | Iam utique post pacificum moderamen iudicii episcopalis, omnis contentiosnis et animositatis pertinacia debebat exstingui. |
3 | Sed rursus maiores vestri ad Imperatorem redierunt, et non recte iudicatum, neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. |
4 | Unde ille alterum episcopale iudicium dedit habendum in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem appellaverunt. |
5 | Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit, ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. |
6 | Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico iudicio causa discussa atque finita sit. |
7 | Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus. |