Augustinus, Epistolae, 88, A. GGG. NNN. ANULINUS..., 2.
1 | Scripta coelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Maiestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. |
2 | Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subiectis eorumdem actis, quo cuncta Maiestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. |
3 | Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita: « Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Maiorini; » item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. |
4 | Datum die decimo septimo calend. |
5 | maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos. |