Augustinus, Epistolae, 87, 10.
1 | Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei. |
2 | Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. |
3 | Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. |
4 | Tu videris quid illi respondeas, cuius nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est. |
5 | Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat. |
6 | Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis. |
7 | Neque de Rucatensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia. |
8 | Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita. |
9 | Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. |
10 | Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater. |