Augustinus, Epistolae, 87, 9.
1 | At enim dicitis: Quare nos adiungi vobis vultis, si scelerati sumus? |
2 | Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. |
3 | Cum enim nobis coniungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi, cuius possessio sunt termini terrae, vos corrigimini ut in radice vivatis. |
4 | De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). |
5 | Vos ergo mutamini ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. |
6 | Quapropter vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. |
7 | Nam Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. |
8 | Neque enim et Saul depravaverat unctionem quam acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus exhibuit. |
9 | Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice fructuosa. |
10 | Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis pati in tanta mansuetudine et Ienitate nostrorum, cum vere illicite ac privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. |
11 | Nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. |
12 | Itaque privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis, salva signa recipiuntur, si salva manserunt. |
13 | Et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. |
14 | Hoc enim observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei. |