monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 87, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 87, 8.

1 At enim et malos Christianis non licet persequi.
2 Esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est obiicere?
3 An Apostolum delebimus?
4 aut non habent codices vestri quae paulo ante commemoravi?
5 Sed vos, inquies, talibus communicare non debetis.
6 Quid ergo?
7 Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non communicastis?
8 Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos provocantur.
9 Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cuius illic, sicut tanto ante praedictum est, iam membra sunt (de Christo enim dictum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, (Psal. LXXI, 11), et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare pertinaciter audetis.
10 Nostri autem adversus illicitas et privatas vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus Iudaeos coniurantes ut eum necarent (Act. XXIII, 21), antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam armatorum daretur.
11 Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine ac potestate quod volunt.
12 Non enim frustra gladium portant; Dei enim ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt.
13 Postremo etiam si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus, quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.
Augustinus HOME