Augustinus, Epistolae, 87, 7.
1 | Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium acquirunt. |
2 | Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. |
3 | Vis autem non timere potestatem? |
4 | Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. |
5 | Quod si malum feceris, time: non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 2 4). |
6 | Tota igitur quaestio est, utrum nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde vobis acquiratis iudicium. |
7 | Propterea providentissime Dominus non ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter iustitiam (Matth. V, 10). |
8 | Si ergo iustitia est quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae supra dixi, nosse abs te cupio. |
9 | Si autem iniquitas est orbem christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis, vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum eius praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes; aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? |
10 | Quae tanta est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare severitatem? |