monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 87, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 87, 5.

1 Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum.
2 Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum.
3 Sed fortasse nec accusare Ita sit sane.
4 Utere voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat (Gal. VI, 5).
5 Tu quis es, qui iudicas servum alienum (Rom. XIV, 4.)?
6 Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis unquam de Optato iudicare, ne temere de incognitis iudicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini, nisi et nos ignota iudicemus?
7 Non enim Optatum, etiamsi forte falsa periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste fuerit.
8 Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, Orientalis orbis ignorat?
9 a quibus tamen Ecclesiis, quarum nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disiungeris.
10 Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega eius eiusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit, quia non potuit?
11 et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse Christianos, et eos rebaptizare conamini.
12 Quid dicam?
13 quid querar?
14 aut quid exciamem?
15 Si cum homine cordato loquor, indignationis huius aculeos tecum participo.
16 Nam vides profecto quae dicerem, si vellem dicere.
Augustinus HOME